- APLANES
- APLANESapud Dungalum Reclusum l. de Solis Ecclipsi, ad Carolum M. De novem circulis, qui Aplanem illum ambiunt: h. e. maximam sphaeram, in qua 12. Signa videntur infixa, et cui subiectae 7. aliae sphaerae.Et infra, Mundani ergo anni finis est, cum stellae omnes omniaque sidera, quae Aplanes habet, a certo loco ad eundem locum ita remeaverint, etc. firmamentum est, ex Graeco ἀπλανὴς, i. e. non erraticus. Ita enim Macrob. de Somnio Scipionis l. 1. c. 14. Prima, inquit, illa stellifera sphaera, quae propriô nomine dicitur caelum, Aplanes apud Graecos vocatur, continens et arcens coeteras. Usurpat vocem quoque Radbodus Episcopus. Carm. in S. Suibertum Episc. apud Car. du Fresne Glossar.Nonne tuas modulis oblectat dulcibus aures,Orbibus Aplanes obvius Empyreis?In Gallia Familiam illustr. Montmorantiorum pro symbolo familiars habuisse Graecam vocem ΑΠΛΑΝΩΞ (h. e. absque errore) stellae sixae adscriptam, monet Cl. Spenerus Artis Herald. Parte 2. l. 1. c. 65. §. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.